Quotation |
'Et non post multum Anthiochus Scopam uicit confligens contra eum iuxta fontem Iordanis,' multosque 'de exercitu eius prostrauit.
Postea uero Anthiocho capiente Samariam et ciuitates Syriae quas Scopa tenuerat, sponte gens
Iudaeorum ad eum transiens et in ciuitatem omnem eius exercitum suscepit et elefantis habundanter
alimenta' praebuit, 'et obsidenti eos qui ab Scopa in arce Hierosolimorum relicti sunt custodes prono
animo auxilium praestiterunt.
Igitur Anthiochus iustum arbitratus Iudaeorum erga se studium liberaliter remunerandum, scripsit
magistratibus et amicis testimonium exhibens quod ab eis bene tractatus est. |