Quotation |
Multorum iam per orbem universum circumquaque reum collis iugo christianae religionis submissis, cum fides sanctae ecclesiae, errorum caligine depulsa, luce evangelicae veritatis corusca in omni dicione Chlottharii regis Francorum tranquilla uteretur pace, venerabilis Aermenlandus, genuinae nativitatis potitus exordio, ex Noviomacensum incolarum nobilissimis parentibus, perpetua fruiturus, temporalem processit in lucem. (...) Parentes autem eius, videntes eum litterarum doctrinis magna ex parte instructum regalibusque miliciis aptum, ab scolis eum recipientes, regiam introduxerunt in aulam atque regi Francorum eum magno cum honore militaturum commendaverunt, quatenus per tramitem huius militiae ad debitum progenitorum perveniret honorem. (...) Timens autem, ne eius propositum saecularium tumultus praepediret, si in turbis populorum diutius moraretur, praesentiam adiit regis humilique cum devotione petivit, ut ei regalis clementia licentiam daret, quatenus, relicta palatina milicia, regulari se coenobio Christo militaturus traderet. |