Quotation |
Facta est autem haec translatio Kalend. Decembris, quo et dedicationem eiusdem aecclesiae supra
diximus celebratam.
Mansit vero honor, cultus et reverentia circa sanctorum corpora, quoadusque effera gens
Nordmannorum, sedibus suis non contenta, totam pene Galliam proturbavit; et timore irruptionis
eorum, ne sanctorum violarentur busta, terrae sunt a fidelibus remandata.
Huic repostioni interfuit quidam Frangerus, homo nostra aetate senissimus, qui et ante infestationem
paganorum novem annis eiusdem villae extiterat procurator et villicus; Hildebrandus quoque
presbiter, quem propria manu ante paucos annos tumulavit Sarabertus aeque presbiter, huius notitiae
relator fidelissimus, qui et haec quae praemisimus ab eodem Frangero commemorat multis
attestantibus se audisse et libellum de vita eorum pariter vidisse. |