Quotation |
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI HISTORIAE FRANCORUM.
1. De origine ac gesta Francorum vel eorum frequenta certamina. 2. Quod gens Alanorum contra
Valentinianum imperatorem rebellarunt, eosque Franci devicerunt, et tributa Francis concessa sunt. 3.
Ubi imperator exactores misit, ut tributa solverent Franci.
4. Quod idem imperator exercitum commovit adversus Francos, et de adventu eorum in partibus Reni
fluminis et de rege primo eorum. 5. De morte Faramundi regis et de Chlodione, filio eius, vel de
Chunorum incursu in Gallias. 6. Ubi Childericus rex eiectus est de regno. |