Quotation |
Ergo cum ita sit, cur nos satagis reprehendere, quoniam ex Francis oriundi Romani moderamur
habenas imperii, cum in omni gente qui timet Deum acceptus sit illi? Et certe Theodosius maior et filii eius, Arcadius et Honorius, atque Theodosius minor, Arcadii filius, ex Hispanis ad imperii Romani culmen assumpti sunt, nec tamen invenimus quod aliqui clamaverint vel reprehenderint, quod non Romanus, sed Hispanus existeret, vel restiterint aut prohibuerint filios eius in loco patris et honore succedere, quemadmodum, ut cum pace tua dicamus, nunc tua conari
videtur diligenda fraternitas et sustinenda dilectio. Quasi gens Francorum non pertineat ad hereditatem, de qua Pater ad Filium loquitur: "Postula, inquiens, a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam" et cetera et alibi: "Glorificantes me glorificabo", et alia innumerabilia.
Ergo, frater karissime, desine in hoc contentiosius agere, desine adulatoribus quibusque tandem aures tuae puritatis inflectere. |