Quotation |
Cum gens Anglorum sacrae fidei iugo per sancti Gregorii papae apostolatum subdita, eius suffragantibus meritis, in sanctorum virorum procreatione pre multis nationibus splendere caepisset multaque lumina sanctae aecclesiae, quibus variae cordium obcecationes inlustrarentur, protulisset,
inter huiusmodi lumina sanctum quoque Bonifatium velut luciferum quendam caeteris syderibus
clariorem huic mundo edere meruit. Qui nimirum magna parentum sollicitudine nutritus, magnarum etiam virtutum per incrementa temporum amator est factus. |