Quotation |
Qui tamen prius ad solitarium quendam, qui prophetiae spiritum habere dicebatur, adiit, studiose ab
eo sciscitans, utrum gentem Langobardorum, quae in Italia habitabat, superare et optinere possit. A quo cum servus Dei spatium unius noctis expetisset, ut pro hoc ipso Dominum supplicaret, facto mane ita eidem augusto respondit: "Gens Langobardorum superari modo ab aliquo non potest, quia regina quaedam ex alia provincia veniens basilicam beati Iohannis baptistae in Langobardorum finibus construxit, et propter hoc ipse beatus Iohannes pro Langobardorum gente continue intercedit. Veniet autem tempus, quando ipsud oraculum habebitur despectui, et tunc gens ipsa peribit". |