Stelle Multique ex iudicibus eius detrunc...; (Historia Langobardorum (790 - 799), Lib. V, Cap. 12-14 (p. 192)) [1010]

Basic Information
Keywords
ID 1010
Text Historia Langobardorum (790 - 799) Paul the Deacon
Quotation Multique ex iudicibus eius detruncati Constantinopolim perducti sunt; cum quibus pariter et falsi imperatoris caput est deportatum. 13. Haec audiens gens Sarracenorum, quae iam Alexandriam et Aegyptum pervaserat, subito cum multis navibus venientes, Siciliam invadunt, Siracusas ingrediuntur multamque stragem faciunt populorum, vix paucis evadentibus, qui per munitissima castra et iuga confugerant montium, auferentes quoque praedam nimiam et omne illud quod Constans augustus a Roma abstulerat ornatum in aere et diversis speciebus; sicque Alexandriam reversi sunt. 14. Porro regis filiam, quam de Benevento obsidis nomine sublatam diximus, Siciliam veniens, diem clausit extremum.
Translation
Quotation source Lib. V, Cap. 12-14 (p. 192)
Associated use case(s)
Comment