Quotation |
contra quem Theodosius Theodosii, qui post imperio praefuit, pater a Valentiniano missus effusas
Maurorum gentes multis proeliis fregit, ipsum Firmum afflictum et oppressum ad mortem coegit; qui
postquam experientissima providentia Africam conposuisset, stimulante invidia iussus a Valente interfici apud Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptavit ac demum gloriosa
morte occumbens percussori iugulum ultro praebuit. Ea tempestate gens Hunnorum diu inaccessis seclusa montibus repentina rabie percita exarsit in
Gothos eosque conturbatos ab antiquis sedibus expulit, Gothi transito Danubio fugientes a Valente sine ulla foederis pactione suscepti sunt. deinde propter intolerabilem avaritiam Maximi ducis fame conpulsi in arma surgentes victo Valentis
exercitu sese per Trachias infudere omnia caedibus incendiisque vastantes. |