Quotation |
Tunc Carolus legatos cum muneribus ad Liutprandum regem mittens, ab eo contra Sarracenos auxilium poposcit; qui nihil moratus cum omni Langobardorum exercitu in eius adiutorium properavit.
Quo conperto gens Sarracenorum mox ab illis regionibus aufugit; Liutprandus vero cum omni suo
exercitu ad Italiam rediit. Multa idem regnator contra Romanos bella gessit, in quibus semper victor extitit, praeter quod semel
in Arimino eo absente eius exercitus caesus est, et alia vice, cum aput vicum Pilleum, rege in Pentapoli demorante, magna multitudo horum qui regi munuscula vel exenia vel singularum ecclesiarum
benedictiones deferebant, a Romanis inruentibus caesa vel capta est. |