Quotation |
Lib. XVII (p. 401): qui tamen prius solitarium quendam, qui prophetiae spiritum habere dicebatur, adit studiose ab eo
sciscitans, utrum gentem Longobardorum, quae in Italia habitabat, superare et obtinere posset; a quo cum servus dei spatium unius noctis expetisset, ut pro hoc ipso dominum supplicaret, facto mane ita eidem Augusto respondit: "gens Langobardorum superari modo ab aliquo non potest, quia regina quadam ex alia provincia veniens basilicam beati Iohannis Baptistae in Langobardorum finibus construxit et propter hoc ipse beatus Iohannes pro Langobardorum gente continue intercedit; veniet autem tempus, quando ipsum oraculum habebitur despectui et tunc gens ipsa periet". |