Stelle Lib. XVII (p. 403): contra quem It...; (Historia Romana (Paulus Diaconus) (766 - 774), APPENDIX) [1021]

Basic Information
Keywords
ID 1021
Text Historia Romana (Paulus Diaconus) (766 - 774) Paul the Deacon
Quotation Lib. XVII (p. 403): contra quem Italiae milites alii per Istriam alii per partes Campaniae alii vero a partibus Africae et Sardiniae venientes in Siracusas eum vita privarunt multique ex iudicibus eius detruncati Constantinopolim perducti sunt, cum quibus pariter et falsi imperatoris caput est deportatum. haec audiens gens Sarracenorum, quae iam Alexandriam et Aegyptum pervaserat, subito cum multis navibus venientes Siciliam invadunt Siracusas ingrediuntur multamque stragem faciunt populorum vix paucis evadentibus, qui per munitissima castra et iuga confugerant montium auferentes quoque praedam nimiam et omne illud, quod Constans Augustus a Roma abstulerat ornatum in aere et diversis speciebus, sicque Alexandriam reversi sunt. porro regis filia, quam de Benevento obsidis nomine sublatam diximus, Siciliam veniens diem clausit extremum.
Translation
Quotation source APPENDIX
Associated use case(s)
Comment