Quotation |
Constantinopolim caput falsi imperatoris deportatum est.
Haec audiens gens Sarracenorum, quae iam Alexandriam et Egyptum pervaserat, subito cum multis
navibus venientes Siciliam invadunt, Siracusas ingrediuntur multamque stragem faciunt populorum, auferentes quoque predam nimiam et omnem illum, quem Constantinus a Roma abstulerat, ornatum in aere et diversis speciebus, ad Alexandriam reversi sunt. Anno dominicae incarnationis DCV. Constantinus filius Constantini superioris augusti regnavit annos XVII. |