Stelle Inter haec vel maxime iussistis ut ...; (Epistulae III Remigio Autissiodorensi (801 - 900), Epist. 3 (p. 49)) [1044]

Basic Information
Keywords
ID 1044
Text Epistulae III Remigio Autissiodorensi (801 - 900) Remigius of Auxerre
Quotation Inter haec vel maxime iussistis ut aciem mentis ad ultimam partem Hiezechielis prophetae converterem, et quid sibi velit quod de Gog et Magog aliisque gentibus cum eis congregatis sermo propheticus describit diligentius investigarem. Ac primum dicendum opinionem quae innumeros tam in vestra quam in nostra regione pervasit frivolam esse et nihil veri in se habere, qua putatur deo odibilis gens Hungrorum esse Gog et Magog ceteraeque gentes quae cum eis describuntur, propter hoc vel maxime quod dicitur: a lateribus Aquilonis venies et post dies multos visitaberis, in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est gladio. Dicunt enim nunc esse novissimum saeculi tempus finemque inminere mundi, et idcirco Gog et Magog esse Hungros, qui numquam ante auditi sunt sed modo in novissimo temporum apparuerunt.
Translation
Quotation source Epist. 3 (p. 49)
Associated use case(s)
Comment