Stelle Sed quantum illustrior vel nobilio...; (Vita S. Sadalbergae abb. Laudunensis (680 - 700), (p. 51)) [1048]

Basic Information
Keywords
ID 1048
Text Vita S. Sadalbergae abb. Laudunensis (680 - 700) Anonymous - Hagiography
Quotation Sed quantum illustrior vel nobilior natalibus, adeo in nutriendi cura fuit parentibus sollicitior. Nam cum illo in tempore gens Baicariorum, quam Orosius vir eruditissimus et historiarum cognitor Boias prisco vocabulo appellat, in extrema Germania sita, Bonosiaca infecta errore, quam Bonosiacam heresim defensores sanctae ecclesiae notarunt, quae heresis antiqui et callidi hostis irretita habenis purum hominem dominum nostrum Iesum absque deitate patris esse [sensu pravo] censebat: ad quam nefariam et insanam doctrinam confutandam, immo resecandam, venerabilis vir Eustasius abba, divino utpote instigatus Spiritu, ex Luxovio monasterio in Vosago saltu sito, quem vir fama laudabilis et sanctitate pollens Columbanus peregrinus ex Hibernia adveniens, ex munificentia Childeberti regis summo studio et labore construxit, pergit. (2). Sed quoniam tanti viri Columbani fecimus mentionem, eius non est necessarium nostro operi texere gesta, cum sint ab eloquentissimo viro Iona elucubrate edita, quales etiam inter turbines saeculi et Theoderici regis principatum, regina Brunechilde instigante, versutas nefandi hostis pertulerit insidias; quomodo etiam tyrannica temeritate a fratribus sit eiectus et Italiae fines ingressus, monasterium Bobiense ex permissu et auctoritate Agilulfi Langobardorum regis miro opere construxit regulamque condiderit monachorum, isdem praefatus Ionas in libro, quem de vita et miraculis eius edidit, suo stilo prosequitur.
Translation
Quotation source (p. 51)
Associated use case(s)
Comment