Quotation |
INCIPIT LIBER I. DE MIRACULIS SANCTAE WALDBURGIS.
1. Igitur postquam felix gens Anglorum per apostolatum memorandi papae Gregorii, qui, etsi non aliarum gentium, ipsius tamen et esse apostolus meruit et dici, ab infidelitatis tenebris eruta, pium nomen Christi et christianitatis coepit amplecti, quasi fructuosae arboris radix ad humorem gelidi marmoris surculata emisit propaginem et acsi ex surculo primae et originariae iuventutis in fide maximam crevit in arborem, ministrante illi viredinem euvangelicae fluento doctrinae.
Ex hac multae subductae ita crevere, ut, se oceani pelagus transponentes et miro germine pullulantes, nostris efficerentur saltibus altiores. |