Stelle Maledictus eris ingrediens, nascen...; (De iudaicis superstitionibus et erroribus (801 - 900), Cap. 25 (lin. 32)) [1050]

Basic Information
Keywords
ID 1050
Text De iudaicis superstitionibus et erroribus (801 - 900) Agobard of Lyon
Quotation Maledictus eris ingrediens, nascendo in hanc uitam, et maledictus egrediens, moriendo uidelicet de hac uita. Et post multa Aduena, inquid, qui tecum uersatur in terra, id est populus gentium, ascendet super te, eritque sublimior, effectus uidelicet filius patriarcharum et socius radicis oliuae et pinguedinis factus; tu autem descendes, et eris inferior, abscisus ab olea, et siccus in terra iacens igni destinatus. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam, et nunc ueniunt quidam per se eos conantes leuare in caput, unde ceciderunt, quasi non debeant esse in caudam, quod utique semper erunt, donec plenitudo gentium introeat et sic omnis Israhel saluus fiat, omnis uidelicet saluandus.
Translation
Quotation source Cap. 25 (lin. 32)
Associated use case(s)
Comment