Quotation |
Hic in sacrificium Deo panem et uinum obtulit, subaudis, pro emundatione nostrorum peccatorum, carnem crucifigendam praebuit, sanguinemque profudit. Quis autem alius figurata actione in Abraham de terra et de cognatione sua exiit, ut apud exteros locupletaretur, nisi Mediator noster, qui relicta plebe iudaica, nunc in populis gentium spiritalibus
diuitiis praepollere uidetur? Quis non sentiat Christum in eo, quod Isaac ad uictimam ducitur, lignaque sibi holocausti ipse portare perhibetur; quod in terra australi ad puteum Videntis habitare dicitur; quod ad meditandum, inclinata iam die, in agrum exisse refertur; quod Rebeccam uxorem accipiens, intantum diligit, ut dolorem ex morte matris mitigare narretur? |