Quotation |
Magnus tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. quis non timebit te, o rex gentium? Hinc enim agendae sunt gratiae Redemptori omnium a populis gentium, Apostolo hoc ipsum exhortante: Gentes autem super misericordia honorare Deum. Hinc amoris uinculo eidem inherendum, ac nequaquam de gratia pietatis superbiendum, quia non iam apud Iudaeos tantum notus Deus, sed sicut per Malachiam Prophetam dicitur: A solis ortu usque ad occasum magnum est nomen eius in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini eius oblatio munda. |