Quotation |
displicet uobis talis christus, qualis per hebraeos praenuntiatus est; et tamen omnes populi gentium, apud quos hebraeam prophetiam nullum pondus auctoritatis habere arbitramini, in talem christum
credunt, qualis per hebraeos praenuntiatus est, accipiendo scilicet euangelium, quod deus ante
promiserat, sicut apostolus commemorat, per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui
factus est ei ex semine dauid secundum carnem. unde propheta esaias dicit: erit radix iesse, qui exsurget regnare in gentibus; in eum gentes sperabunt, et: ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius emmanuhel, quod interpretatur: nobiscum deus. |