Quotation |
sed tamen, cum dominus in euangelio dicat, cum per omnes gentes euangelium fuerit praedicatum, tunc finem esse futurum, quomodo isti dicunt, quod iam ceterae omnes gentes ceciderunt a fide et in sola donati parte remansit ecclesia, cum manifestum sit, ex quo ista pars ab unitate praecisa est, nonnullas gentes postea credidisse et adhuc esse aliquas, quae nondum crediderunt, quibus cotidie
non cessatur euangelium praedicari? quis non miretur esse aliquem, qui se christianum dici uelit et aduersus christi gloriam tanta inpietate rapiatur, ut audeat dicere omnes populos gentium, qui modo adhuc accedunt ecclesiae dei et in dei filium festinanter credunt, inaniter facere, quia non eos aliquis donatista baptizat? sine dubio ista exsecrarentur homines et eos sine dilatione relinquerent, si christum quaererent, si ecclesiam diligerent, si liberi essent, si aurem dexteram integram retinerent. |