Quotation |
hoc certe, siue uelitis siue nolitis, aspicitis, et si adhuc aliquam putatis esse uel fuisse in simulacris utilitatem, certe tamen innumeros gentium populos relictis uel abiectis uel confractis uiusmodi
uanitatibus auditis dicere: uere mendacia coluerunt patres nostri simulacra et non est in illis utilitas: si faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt dii'. 'ne putetis autem ad unum aliquem dei locum gentes praedictas fuisse uenturas, uoniam dictum est: ad te gentes uenient ab extremo terrae, intellegite, si potestis, ad deum christianorum, qui summus et uerus est deus, non ambulando uenire populos gentium, sed credendo. nam res eadem ab alio propheta sic praenuntiata est: praeualebit, inquit, dominus aduersus eos et
exterminabit omnes deos gentium terrae; et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. |