Stelle Motae sunt quoque in ea gentes, du...; (Expositio in canticum Abacuc prophetae (691 - 735), (lin. 544)) [1107]

Basic Information
Keywords
ID 1107
Text Expositio in canticum Abacuc prophetae (691 - 735) Bede
Quotation Motae sunt quoque in ea gentes, dum auditis siue uisis domini et apostolorum eius uirtutibus, adeo stupefactae et miratae sunt, ut anathematizatis abiectisque eis quos coluerunt diis, nouam Christi fidem deuota mente susciperent, de quibus apte subditur: ADAPERIENT ORA SVA SICVT PAVPER EDENS IN OCCVLTO. Sicut enim pauper aliquamdiu ieiunus permanens, si forte alicubi cibos inuenerit, his se confestim in occulto reficere satagit, neque eos in publicum uult proferre, ne forte ab alio diripiantur, et ipse fame pereat; sic nimirum sic populi gentium, oblato sibi per apostolos pane uerbi, a quo diutius ieiuni durauerant, mox aperuerunt ora sui cordis, et hunc omni auiditate gustare coeperunt, tanto amplius audiendis siue legendis scripturis operam dantes, quanto se minerunt diutius miserrimo genere paupertatis, superuacuis immo etiam noxiis aures atque animum mancipasse doctrinis.
Translation
Quotation source (lin. 544)
Associated use case(s)
Comment