Stelle Qui et ipse locus pulcherrime supe...; (In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716), Lib. 1, Cap. 7 (lin. 2184)) [1129]

Basic Information
Keywords
ID 1129
Text In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716) Bede
Quotation Qui et ipse locus pulcherrime super bethcar, id est domum agni uel agnitionis, iacet quia eadem ipsa tota terrarum orbe christi fulget ecclesia. Nec frustra locus idem sem, id est nominatus, dicitur quia populus gentium qui a finibus terrae clamat ad dominum et ipse cum israhel audit: gaudete quia nomina uestra scripta sunt in caelis; de quibus et alibi dicit: et proprias oues uocat nominatim. Tulit igitur dominus lapidem pretiosum angularem electum, hoc est semet ipsum, et posuit inter iudaeorum et gentium populum qui potenti sui spiritus auxilio utrumque congregaret in unum et de cunctis aduersitatibus mirabiliter ereptum usque ad contemplandam suae diuinae maiestatis gloriam sustolleret.
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 7 (lin. 2184)
Associated use case(s)
Comment