Keywords |
|
ID |
1130 |
Text |
In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716) Bede |
Quotation |
Fuerunt in populo gentium fuerunt et in iudaeis qui ad defensionem fidei promptissimi recte crederent sperarent et per dilectionem operarentur. Ternarius quippe numerus propter confessionem sanctae trinitatis ad fidem, denarius et centenarius
propter dextrae mercedis electionem et denarium diurnum bonis uinitoribus dandum referuntur ad spem, porro millenarius propter solidam denarii quadraturam ad immobilem stabilemque perfectae
dilectionis respicit operationem, quamuis recte potest in eadem ipsa uel iudaeae uel gentium ecclesia
per uiros iuda primo deum confitentium fortitudo per filios autem israhel sublimitas eorum qui perfectius eum speculari didicerunt intellegi iuxta quod psalmus ait, notus in iudaea deus in israhel magnum nomen eius, notandum que iuxta litteram multo ante tempora roboam filii salomonis seorsum tribum iuda seorsum autem ceteras quae uocabantur israhel fuisse recensitas quamuis necdum imperio uel religione discretas. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 2, Cap. 11 (lin. 1181) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|