Keywords |
|
ID |
1132 |
Text |
In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716) Bede |
Quotation |
Geth quae in torcular uertitur pressuras et tribulationes quibus in hac uita fides ecclesiae probatur insinuat quod etiam psalmi qui pro torcularibus attitulantur declarant. Achis qui dicitur frater uir populum gentium qui in christum credendo frater eius esse per gratiam et uiriliter agere gaudet significat.
Pater eius mahog qui in euiratum transfertur, hoc est uirili actione mente et uirtute priuatum, priorum temporum gentiles qui idolis seruientes a uirtutis opere simul et mercede uacui permansere
demonstrat. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 4, Cap. 27 (lin. 1585) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|