Keywords |
|
ID |
1131 |
Text |
In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716) Bede |
Quotation |
Multi praedicante in carne domino de gentibus multi de iudaeis confluebant ad eum, sed ipse primos sui uerbi ministros quibus castra regni persecutoris deturbaret ac deuinceret de iudaeis qui ei artiori dilectione simul et sacramentorum perceptione adhaerebant elegit.
Ahimelech quippe hetthaeus qui interpretatur frater meus rex abscisus natione quidem populum
gentium nomine autem et fide eundem ab idolatriae ritibus abscisum et christi regno coniunctum atque adunatum demonstrat. Porro abisai filius saruiae frater ioab, id est patris mei incensum filius angustiae frater inimici, electos
de iudaeis discipulos christi dilectione feruentes filios paenitentiae fratres secundum naturam populi
persecutoris figurate designat. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 4, Cap. 26 (lin. 1350) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|