Quotation |
Dixit ergo heliseus ad naaman, ut lavaretur septies in iordane. Videte, fratres: heliseus mittit naaman ad iordanem fluvium, quia christus populum gentium missurus erat ad baptismum. Quod autem heliseus non per se ipsum naaman tetigit aut baptizavit, hoc significatum est, quia christus non per se ipsum venit ad populum gentium, sed per apostolos suos, quibus dixit: ite et
baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. Et hoc adtendite: naaman, qui populum gentium figurabat, in illo fluvio sanitatem recepit, quem
postea christus suo baptismate consecravit. |