Quotation |
Prima generatio producit ad mortem, secunda generatio producit ad vitam: prima generat filios irae,
secunda regenerat vasa misericordiae, sicut apostolus dicit, in adam omnes moriuntur, in christo omnes vivificabuntur.
Quomodo ergo naaman, cum esset senior, septies lavando factus est velud puer, sic populus gentium,
cum esset peccatis veteribus senex, et multis iniquitatum maculis velud lepra perfusus, per gratiam
baptismi ita renovatur, ut in eo nec originalis nec actualis lepra peccati remaneat: et qui fuerat criminum ponderibus semper incurvus, ad exemplum naaman salutari lavacro renovatur ut parvulus; ita ut in eo impleatur illud, quod de christo ad ecclesiam apostolus ait: ut exhibeat sibi ecclesiam non habentem maculam vel rugam. |