Stelle Filius ergo senior, id est, populu...; (Sermones ex integro a Caesario compositi uel ex aliis fontibus hausti (488 - 542), Sermo. 163, Cap. 1 (lin. 14)) [1154]
Keywords |
|
---|---|
ID | 1154 |
Text | Sermones ex integro a Caesario compositi uel ex aliis fontibus hausti (488 - 542) Caesarius of Arles |
Quotation | Filius ergo senior, id est, populus iudaeorum ideo semper cum patre fuisse dicitur, pro eo quod et legem accepit, et ad unius dei cultum se tenuit; et quamvis frequenter iudaei coluerint deos alienos, tamen iste senior filius illorum typum habuit, qui praecepta testamenti veteris servaverunt. Iunior vero filius, id est, populus gentium recedens a cultu dei, et daemonibus serviens, substantiam quam a patre acceperat cum meretricibus devoravit. |
Translation | |
Quotation source | Sermo. 163, Cap. 1 (lin. 14) |
Associated use case(s) |
|
Comment |