Quotation |
Quatuor apostolorum nomina duos populos significant. Simon enim obediens, Petrus autem agnoscens interpretatur, significat populum Judaeorum, qui prius obedivit praeceptis Domini, et agnovit creatorem suum. Id ipsum, et Jacobus, qui interpretatur supplantator, significat. Andreas vero interpretatur virilis, significat populum gentium, qui in fide Christi viriliter agit. Idipsum et Joannes, qui Domini gratia interpretatur significat. Gratia enim Dei salvatae sunt gentes. Nam et haec quatuor nomina in moribus uniuscujusque hominis continentur, Simon obediendo Deo, Petrus agnoscendo peccatum suum, Andreas viriliter sustinendo labores. Jacob vitia carnis supplantando, Joannes Dei gratiam suscipiendo habentur. |