Stelle Proinde ut de his quae uestris lit...; (Epistulae (Fulgentius Ruspensis) (401 - 600), Epist. 15, Cap. 6 (lin. 94)) [1180]

Basic Information
Keywords
ID 1180
Text Epistulae (Fulgentius Ruspensis) (401 - 600) Fulgentius of Ruspe
Quotation Proinde ut de his quae uestris litteris indidistis, quid habeat catholici dogmatis ueritas, intimemus, singula breuiter definire curauimus, sequentes, dono eiusdem gratiae, quod sanctorum patrum cordibus et linguis ipsa de re dicendum dignata est gratia spiritalis infundere. Dixistis itaque quod, uobis dicentibus quod esau et iacob necdum natis, iacob per misericordiam gratuitam eligitur, esau autem originali peccato detentus iusto iudicio dei est odio habitus, illi e contrario dicunt, in esau figuram esse populi iudaeorum, ex futuris malis operibus condemnandi, in iacob uero figuram esse populi gentium, ex futuris bonis operibus saluandi.
Translation
Quotation source Epist. 15, Cap. 6 (lin. 94)
Associated use case(s)
Comment