Quotation |
Naaman qui decor interpretatur, populus est nationum qui antequam in Christum crederet perfidiae
et scelerum lepra maculosus erat, sed in Christum credendo per baptismum ab omni mentis foeditate purgatus est. De quo bene dicitur, quod puellae consilio monitus sit ut ad prophetam Elisaeum ueniret, quia gratia
supernae inspirationis quam puella significat, populus gentium coepit salutem quae est in Christo
sperare. Iubetur a propheta septies in Iordane lauari, quia nimirum illud baptisma credentes saluat,. |