Quotation |
Memores populi mirabilium domini saluatoris quae ostenderat eis infirmos eorum sanando, inscios docendo, esurientes reficiendo, et caetera beneficia eis praestando, quasi gratias agentes properanti ad
passionem domino exsultantibus animis ante et retro laudem decantabant, quasi uictoriam illi iam de eius passione promittentes.
Spiritaliter uero praecedens turba populus Iudaeorum intellegitur, qui populum gentium in fide
praecessit; subsequens quoque earundem gentium est multitudo, et si tempore susceptae fidei
posterior, merito tamen nequaquam inferior. Pari igitur confessione et laude et praecedentes et sequentes dominum extollebant, et eius aduentum iam adimpletum clamabant, quia nimirum una est fides eorum qui ante dominicam incarnationem et qui postea exstiterunt probati. |