Quotation |
Quod ergo dominus postquam in mari dormiuit regionem Gerasenorum adiit atque inde reuertens in
patriam suam remeauit, significat quia resurgens a somno mortis ad populum gentium ab incursu
daemonum curandum per apostolos transiuit. Sed cum intrauerit plenitudo gentium, mox ad ciues suos Iudaeos per illius temporis praedicatores reuertetur; ibi curauit paralyticum, populum scilicet Iudaeorum, a peccatis tam originalibus quam actualibus, emundando omnes qui praeordinati sunt ad uitam aeternam. |