Stelle Equos quoque eius et equites uesti...; (Commentarii in Ezechielem (410 - 414), Lib. 11, Cap. 38 (lin. 1593)) [1188]

Basic Information
Keywords
ID 1188
Text Commentarii in Ezechielem (410 - 414) Jerome
Quotation Equos quoque eius et equites uestitos loricis - qui imitantur armaturam apostoli et loricas iustitiae habere se iactant - multitudo nimia est, omnesque arripiunt contra ecclesiam clipeum et gladium, et sunt gentes saeuissimae et inimicae israel: persae, aethiopes et libyes - quorum aduersum populum dei in scripturis sanctis bella narrantur -; gomer quoque et domus thogorma, qui ueniunt de lateribus 'aquilonis' - qui est uentus frigidissimus et nomine 'dexter' uocatur -, totumque robur magog et omnes qui subiecti sunt ei populi, uenient cum illo ad proelium. (...) 'in nouissimo' inquit 'annorum uenies'; unde et ioannes loquitur: filioli mei, nouissima hora est, et populus gentium undecima ad operandam conducitur uineam; ad quorum terram - id est terram mitium terramque sanctorum, quae affert centenos et sexagenos et tricenos fructus -, uenit gog expugnandam, quae reuersa est siue auersa a gladio - scit enim scriptum: dissipa, domine, gentes quae bella uolunt -, et in pace consistit, et congregata est de populis et gentibus multis ut, nationum errore contempto, ueniret ad montes israel, patriarchas uidelicet et prophetas, qui fuerunt quondam deserti iugiter, sine lege et praeceptis dei, cui postea dicitur: plures filii desertae magis quam eius quae habet uirum; ista sunt deserta et inaquosa in quibus diabolus locum inuenire non potuit, quia uocati fuerant ad salutem, et postea, assumptis aliis septem daemonibus nequioribus se, reuersus est in domum suam, ad gentem uidelicet israel. haec, inquit, de populis educta est, subauditur terra, siue: hic de gentibus eductus est, ut intellegatur credentium populus qui habitauit in pace; et confidit in domino.
Translation
Quotation source Lib. 11, Cap. 38 (lin. 1593)
Associated use case(s)
Comment