Stelle illo enim uiuente, uirum dauid acc...; (Commentarii in Isaiam (404 - 410), Lib. 9, Cap. 29 (lin. 25)) [1190]

Basic Information
Keywords
ID 1190
Text Commentarii in Isaiam (404 - 410) Jerome
Quotation illo enim uiuente, uirum dauid accipere non poterat, ne uocaretur adultera si foret alteri uiro sociata; et quomodo chermel in saltum et infructuosa ligna reputetur? quod cum dicere non potuerint, audiant libanum, qui interpretatur dealbatio, referri ad populum gentium, qui lotus in domino et purgatis sordibus pristinis, totus mundus ascendens, sub ecclesiae persona innititur saluatori, et de eo in cantico canticorum dicitur: quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum; et istum populum transferri in chermel, hoc est, in circumcisionis scientiam, ut spiritalis et uerae circumcisionis mysteria recognoscat; et in loco sit quondam populi iudaeorum.
Translation
Quotation source Lib. 9, Cap. 29 (lin. 25)
Associated use case(s)
Comment