Quotation |
per hoc capitulum discimus - et decutitur supercilium iudaeorum - nihil inter israel et gentium populum esse diuisum: si enim aduenis et alienigenis cum his qui sunt de populo israel, hoc est indigenis, terra diuiditur, nulli dubium eandem esse hereditatem populo gentium et populo iudaeorum, si tamen conuersi fuerint ad cultum dei israel - quod proprie nomen possidet christianum-, habentibus iudaeis legis litteram et nobis spiritum, illis tenentibus membranas et nobis eum qui
scriptus est in membranis; et apud moysen sorte terra diuiditur, hic autem ut diximus, domini iudicio
delegatur, unaque possessio est aduenae et israeli, et in singulis tribubus datur hereditas, iubente
domino deo. |