Stelle illud etiam quod in eodem libro de...; (Commentarii in iv epistulas Paulinas (365 - 387), Ad Galatas, Lib. 2 (col. 291, lin. 4)) [1195]

Basic Information
Keywords
ID 1195
Text Commentarii in iv epistulas Paulinas (365 - 387) Jerome
Quotation illud etiam quod in eodem libro de thamar et duobus eius paruulis legitur, quod scilicet primus qui dicitur zara, miserit manum suam, et obstetrix ligauerit ei coccinum, et dehinc illo manum intrinsecus retrahente, manum posterior, qui phares uocatur, porrexerit, praesenti loco congruit, quod ostenderit israel in legis opere manum suam, et eam prophetarum, et ipsius saluatoris pollutam cruore contraxerit. postea uero proruperit populus gentium, propter quem dicitur saepius esse destructa, et medius paries qui inter iudaeos et gentiles fuerat dissipatus, ut fieret unus grex et unus pastor, et esset gloria, et honor, et pax omni operanti bonum, iudaeo primum et graeco. simplex autem sensus qui in hoc loco texitur, hanc uim habet, ut doceat apostolus, non posse per legem, quae postea data est, repromissiones quae ante factae sunt ad abraham destrui, et posteriora prioribus praeiudicare, cum repromissionem ad abraham ante quadringentos triginta annos datae sint, quod benedicerentur in illo uniuersae nationes.
Translation
Quotation source Ad Galatas, Lib. 2 (col. 291, lin. 4)
Associated use case(s)
Comment