Quotation |
cum igitur insidiaretur nobis balac, et insidiaretur per uanum populum suum, quod interpretatur
balaam, non permisit nos deus maledictis illius subiacere, sed econtrario benedixit nobis, rei ipsius ueritate compulsus uanus populus gentium, natus de eo qui in pelle est, nam beor interpretatur in
pelle, semper carni et mortis operibus deditus; responditque pro nobis uanus populus, ortus ex eo
qui totus in pelle est, semper commutans loca, uel stans super spinas, siue super funiculos, ut uulgatae quoque editionis sequamur errorem. |