Quotation |
nos id ipsum ad deum retulimus, ut illa, cui supra dixerat: audi, filia, et uide, filia fortissimi nuncupetur aut certe ipsa fortissima sit, quia imitata est fortem patrem, cuius uultum in diuersis muneribus deprecabuntur diuites plebis, diuites in cunctis operibus bonis et scientia siue, qui diuites putantur in saeculo, sapientes huius mundi et philosophorum disciplinis eruditi uel - quod melius est - qui ante diuites fuerunt habentes eloquia dei et testamenta et prophetas, id est de populo israhel. ut enim ante saluatoris aduentum hi, qui de tyro erant, hoc est de populo gentium, et proselyti esse cupiebant, deprecabantur diuitem populum israhel et per eos introducebantur in templum, sic post aduentum domini, quicumque ex israhel credere uoluerint - diuites quondam familiaritate et protectione dei -, uenient ad filiam tyri et offerentes uaria dona uirtutum et confessionis in christum deprecabuntur eam, ut salutem, quam perdiderunt in iudaea, inueniant in gentibus. |