Stelle et hoc non solum in ismahel et isa...; (Epistulae (Hieronymus) (374 - 420), Epist. 120 (p. 502, lin. 3)) [1200]

Basic Information
Keywords
ID 1200
Text Epistulae (Hieronymus) (374 - 420) Jerome
Quotation et hoc non solum in ismahel et isaac accidisse conuincimus, sed etiam in duobus rebeccae filiis, esau et iacob, quorum alter abiectus, alter electus est. et hoc totum dicit, ut in prioribus fratribus, ismahel et esau, populum iudaeorum abiectum esse significet, in posterioribus autem, hoc est in isaac et iacob, electum populum gentium uel eos, qui ex iudaeis in christum credituri erant. et quoniam hoc uolens adprobare proposuerat testimonium nascentium geminorum esau et iacob, de quibus scriptum est: maior seruiet minori et in malachia legimus: iacob dilexi, esau autem odio habui, uenientem e latere quaestionem more suo proponit et disserit et hac soluta reuertitur ad id, de quo coeperat disputare.
Translation
Quotation source Epist. 120 (p. 502, lin. 3)
Associated use case(s)
Comment