Quotation |
sic et bonitas dei atque clementia uasa irae, quae apta sunt in interitum, id est populum israhel, indurat, uasa autem misericordiae, quae praeparauit in gloriam, quae et uocauit, hoc est nos, qui non solum ex iudaeis sumus, sed etiam ex gentibus, non saluat inrationabiliter et absque iudicii ueritate, sed causis praecedentibus, quia alii non susceperunt filium dei, alii recipere sua sponte uoluerunt.
haec autem uasa misericordiae non solum populus gentium est, sed et hi, qui ex iudaeis credere uoluerunt, et unus credentium effectus est populus. ex quo ostenditur non gentes eligi, sed hominum uoluntates atque ita factum est, ut impleretur illud, quod dictum est per osee: uocaui non plebem meam plebem meam, hoc est populum gentium, et, quibus prius dicebatur: 'non plebs mea', nunc uocentur filii dei uiui. quod ne solum de gentibus dicere uideretur, etiam eos, qui ex israhelis multitudine crediderunt, uasa misericordiae et electionis appellat. |