Quotation |
Superest, ut illud testimonium, quod de Hieremia assumpsimus, explicetur, ubi 'Abdimelech' nihilominus 'Aethiops vir eunuchus, cum audisset quia Hieremias in lacum missus est a principibus populi, educit eum inde'. Et puto inconveniens non videri, si dicamus quod eum, quem 'principes Istrahel' condemnaverunt et 'in lacum' mortis tradiderunt, iste alienigena et obscurae gentis homo et degeneris, id est populus
gentium, 'educit eum de lacu' mortis, 'resurrectionem' scilicet eius 'a mortuis' credens, et fide sua
hunc, quem illi in mortem tradiderant, iste de infernis revocat ac reducit. |