Stelle Innotescunt diuitiae Dei cum erga ...; (In Epistulam Pauli ad Romanos explanationum libri (101 - 300), Lib. 7, Cap. 16 (p. 631, lin. 62)) [1251]

Basic Information
Keywords
ID 1251
Text In Epistulam Pauli ad Romanos explanationum libri (101 - 300) Origen of Alexandria
Quotation Innotescunt diuitiae Dei cum erga eos qui inter homines spernuntur et humiles sunt misericordia eius ostenditur, qui non in diuitiis suis nec in potentia sua sed in Domino sperant. Sicut et tunc Hebraeorum gens desperata inter homines et abiecta a Deo misericordiam consecuta est; ita ergo et nunc populus gentium qui spernebatur et desperabatur ab his qui in circumcisione gloriantur misericordiam consecutus est. Sed illud est quod acrius debemus intendere, quia et illi consecuti sunt misericordiam et plebs Dei appellati sunt et dilecti Dei fuerunt, sed quoniam seruare acceptam gratiam nescierunt dicitur ad eos: 'in quibus moechabatur commoratio | Israhel dimisi eam et dedi ei libellum repudii in manus suas;' et item alibi: 'facti estis mihi in satietatem, iam non dimittam peccata uestra;' et per Hieremiam Dominus dicit: 'sicut spelunca hyaenae facta est mihi hereditas mea;' ne forte etiam nos qui non fuimus plebs Dei sed per diuitias gloriae suae uocauit nos plebem suam et qui non fuimus dilecti sed facti sumus dilecti et filii Dei uiui, si non ut filii lucis et filii Dei ambulemus, si non ut plebs Dei ita agamus ut uidentes homines opera nostra bona magnificent patrem nostrum qui est in caelis, uerendum est ne illum sermonem incurramus apostoli quo ait: 'si enim Deus naturalibus ramis non pepercit nec tibi parcet'.
Translation
Quotation source Lib. 7, Cap. 16 (p. 631, lin. 62)
Associated use case(s)
Comment