Stelle 03. Eo ipso quod ait: "in multa pa...; (Collectaneum in epistolam B. Pauli ad Romanos (831 - 870), (p. 93)) [1263]

Basic Information
Keywords
ID 1263
Text Collectaneum in epistolam B. Pauli ad Romanos (831 - 870) Sedulius Scottus
Quotation 03. Eo ipso quod ait: "in multa patientia, satis significauit priora eorum peccata, in quibus eos pertulit, ut opportune tunc uindicaret, quando illorum uindicta subuenienda erat: his qui liberantur innotescunt diuitiae dei, cum erga eos qui liberantur innotescunt diuitiae dei, cum erga eos qui inter homines spernuntur, et humiles sunt, misericordia eius ostenditur quod non in diuitiis suis, nec in potentia sua, sed in domino sperant: sicut et tunc Hebraeorum gens dispersa inter homines et abiecta, a deo misericordiam consecuta est. 12. Ita ergo etiam populus gentium qui spernebatur et desperabatur ab his qui in circumcisione gloriantur, misericordiam consecutus est. 15. "Uocabo non plebem meam, plebem meam". Apertum est de gentibus dictum, quia prius non erat plebs dei, postea autem ad opprobrium Iudaeorum misericordiam accipientes uocatae sunt, ut in loco ubi non uocabatur plebs dei uocarentur ibi filii dei uiui: prius enim nusquam uocabantur filii, nisi in Iudaea, hoc est, in Hierusalem, ubi domus dei erat; ut: "notus in Iudaea deus".
Translation
Quotation source (p. 93)
Associated use case(s)
Comment