Keywords |
|
ID |
1267 |
Text |
In evangelium Matthaei (Sedulius Scotus) (831 - 870) Sedulius Scottus |
Quotation |
Verum postea internae faecunditatis uirtute exuberante eiusdem speciei atque formae poma
prorumpunt, quibus prorumpentibus ista truduntur, et dissolutis quibus continebantur radicibus decidunt, aliaque illa exeuntia usque ad maturitatem fructuum manentia prouehuntur.
Primos enim populus Israhel fructus, quos ab exordio protulerat, grossorum amisit exemplo, quia
plebem eius inutilem fidelis et pertinax et usque ad consummationem temporum manens populus gentium protrusit.
Verumtamen credentes primi ex Israhel apostoli et inter legem et euangelia ueluti inter ficus uirgulas
grossorum modo inhaerentes ceteros resurrectionis gloria anteibant. |
Translation |
|
Quotation source |
Vol. 2, Lib. 3, Cap. 21, Vers. 21 (p. 487, lin. 24) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|