Stelle Dicitur autem populus gentilis pul...; (Commentarius in Evangelium sancti Lucae (-100 - 1248), Cap. 19, Vers. 29, Par. 46 (p. 489, col. 1, lin. 7)) [1290]

Basic Information
Keywords
ID 1290
Text Commentarius in Evangelium sancti Lucae (1221 - 1248) Bonaventura
Quotation Dicitur autem populus gentilis pullus asininus propter stoliditatem ignorantiae; Iob undecimo: "Vir vanus in superbiam erigitur et tanquam pullum onagri liberum se natum putat"; sed alligatus dicitur funibus peccatorum, secundum illud Proverbiorum quinto: "Funibus peccatorum quisque constringitur". Et his funibus non tantum populus gentium ligatus erat, verum etiam synagoga; unde supra decimo tertio: "Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit satanas, ecce, iam decem et octo annis, nonne oportuit solvi a vinculo"? Et dicitur etiam esse indomitus, quia carebat omni regimine disciplinae Dei.
Translation
Quotation source Cap. 19, Vers. 29, Par. 46 (p. 489, col. 1, lin. 7)
Associated use case(s)
Comment