Stelle Ideo autem dicitur esse in bivio, ...; (Commentarius in Evangelium sancti Lucae (-100 - 1248), Cap. 19, Vers. 32, Par. 48 (p. 490, col. 1, lin. 23)) [1291]

Basic Information
Keywords
ID 1291
Text Commentarius in Evangelium sancti Lucae (1221 - 1248) Bonaventura
Quotation Ideo autem dicitur esse in bivio, quia non sequebatur aliquam certam viam; unde Glossa: "In bivio ligatus stabat qui non unam fidei vitaeque viam tenebat, sed pluribus erroribus deserviebat"; ideo ad Ephesios quarto: "Testificor coram Deo, ut iam non ambuletis, sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, abalienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis". In hoc ergo invenerunt discipuli populum gentium, qui per diversas sectas et vias idololatrabant, secundum illud Ieremiae tertio: "In viis sedebas, quasi latro exspectans eos, et polluisti terram in fornicationibus tuis".
Translation
Quotation source Cap. 19, Vers. 32, Par. 48 (p. 490, col. 1, lin. 23)
Associated use case(s)
Comment