Stelle Idcirco dicitur: IVNCTA EST ITAQVE...; (Commentaria in Ruth (1101 - 1300), Cap. 2 (lin. 575)) [1308]

Basic Information
Keywords
ID 1308
Text Commentaria in Ruth (1101 - 1300) Anonymous - Theology
Quotation Idcirco dicitur: IVNCTA EST ITAQVE PVELLIS BOOZ ET TAMDIV CVM EIS MESSVIT DONEC ET ORDEVM ET TRITICVM IN HORREVM CONDERENTVR. Fidelis itaque plebs gentilium tamdiu Ecclesiis quae sunt in Christo, cohaeret in meditatione Scripturarum et cum eis sacra metit documenta praedicatorum, donec ueteris et noui Testamenti notitiam in cellaria cordis recondat, unde pastum animae habeat sufficientem; uel tamdiu cum eis iuncta metit iustitiae frugem, donec in nouissimo die ordeum et triticum, id est populus Iudaeorum quibus uelut iumentis uetus datum est Testamentum, et populus gentium quibus noui gratia Testamenti ad refectionem est collata; uel donec ordeum et triticum, id est genus electum et regale sacerdotium, populus scilicet et clerus, quorum alter ordeo, id est grossiori Scripturarum uescitur alimento, alter mysterio subtiliori, quasi tritico, quo etiam in altaris cotidiano utitur sacramento; uel donec ordeum et triticum, id est damnandi et saluandi, illi ob culparum paleam, illi ob uirtutum similam, purgata iudicii uentilabro area Ecclesiae, in horreum recondantur, quale sortita est uita praeterita singulorum.
Translation
Quotation source Cap. 2 (lin. 575)
Associated use case(s)
Comment